TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fides Christianorum. Apud Athenas loquebatur. Athenienses in omni litteratura atque doctrina per alios populos magna fama pollebant. Ipsa erat patria magnorum philosophorum. Inde se per caeteras Graeciae atque alias orbis terras varia et multiplex doctrina diffuderat. Ibi Apostolus loquebatur, ibi annuntiabat Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem et Dei sapientiam 1I Cor. I, 23, 24 . Hoc annuntiare inter superbos et doctos quanti periculi fuerit, vestrum est cogitare. Denique sermone finito, audita illi resurrectione mortuorum, quae praecipua fides est Christianorum, alii irridebant; dicebant autem alii, Audiemus te de hoc iterum. Nec defuerunt qui crediderunt, atque in eis nominatur quidam Dionysius Areopagites, id est Atheniensium principalis (Areopagos enim Atheniensium curia vocabatur); et mulier quaedam nobilis, et alii. Facta est ergo loquente Apostolo tripartita illa multitudo, per quosdam gradus mira distinctione disposita; irridentium, dubitantium, credentium. Quidam enim, ut scriptum esse audivimus, irridebant, quidam dicebant, Audiemus te de hoc iterum; isti dubitantes erant: aliqui crediderunt. Inter irridentes et credentes, medii sunt dubitantes. Qui irridet, cadit: qui credit, stat: qui dubitat, fluctuat. Audiemus te de hoc iterum, inquiunt: incertum an casuri essent cum irridentibus, an staturi cum credentibus.

Notes

  1. 1. I Cor. I, 23, 24