Contemptum mundi martyres exemplo docent. Contemnite ergo saeculum, Christiani; contemnite saeculum, contemnite. Contempserunt martyres, contempserunt Apostoli, contempsit beatus Cyprianus, cujus hodie memoriam celebramus. Divites esse vultis, honorati esse vultis, sani esse vultis: totum ille contempsit, ad cujus memoriam convenistis. Quid, obsecro, tantum amatis, quod contempsit quem sic honoratis? quem, si ista non contempsisset, non utique sic honoraretis. Quare te invenio earum rerum amatorem, quarum veneraris contemptorem? Certe illum, si haec amaret, non venerareris. Et tu noli amare: non enim intravit, et ostium contra te clausit. Contemne et tu; et intra post illum. Patet qua intres: Christus est janua. Et tibi est ostium apertum, quando est latus ejus lancea perforatum. Quid inde manavit recole; et elige qua possis intrare. De latere Domini pendentis et morientis in ligno, posteaquam est lancea perforatum, aqua sanguisque profluxit 2Joan. XIX, 34. In uno est mundatio tua, in altero redemptio tua.