Duo cavenda invocanti. Multi autem petunt quod petere non deberent, ignorantes quid eis expediat. Duas ergo res, qui invocat, cavere debet: ne petat quod non debet, et ne ab illo petat a quo non debet. A diabolo, ab idolis, a daemonibus non est petendum aliquid: a Domino Deo nostro Jesu Christo, Deo Patre Prophetarum, Apostolorum et martyrum, a Patre Domini nostri Jesu Christi, a Deo qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, ab illo petendum est, si quid petendum est. Sed cavendum est, ne et ab illo petatur quod petere non debemus. Vitam humanam quia petere debemus, si petas ab idolis surdis et mutis, quid tibi prodest? Item a Deo Patre, qui est in coelis, si optas mortem inimicorum tuorum, quid tibi prodest? Non audisti vel legisti in Psalmo, in quo praedictus est damnabilis traditor Judas, quomodo prophetia dixit de illo, Oratio ejus fiat illi in peccatum 3Psal. CVIII, 7 ? Si ergo surgis et oras mala inimicis tuis, oratio tua fiet in peccatum.