Jurare quid sit. Quid est autem jurare, nisi jus Deo reddere, quando per Deum juras; jus saluti tuae reddere, quando per salutem tuam juras; jus filiis tuis reddere, quando per filios tuos juras? Quod autem jus debemus saluti nostrae, filiis nostris, Deo nostro, nisi charitatis, veritatis, et non falsitatis? Maxime autem per Deum cum fit, ipsa est vera juratio: quia et cum dicit quisque, Per meam salutem, salutem suam Deo obligat: quando dicit, Per filios meos, oppignerat Deo filios suos, ut hoc veniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius: si verum, verum; si falsum, falsum. Cum ergo filios suos, vel caput suum, vel salutem suam quisque in juratione nominans, quidquid nominat obligat Deo; quanto magis quando pejerat per ipsum Deum? Timet enim falsum jurare per filium suum, et non timet falsum jurare per Deum suum? Fortassis hoc dicens in animo suo, Timeo per filium meum falsum jurare, ne moriatur: Deo autem qui non moritur, etsi falsum per eum juretur, quid mali contingit? Bene quidem dicis, nihil mali contingit Deo, quando falsum juras per Deum: sed contingit mali multum tibi, qui fallis proximum, cui testem adhibes Deum. Si aliquid teste filio tuo faceres, et amico vel proximo tuo vel cuilibet homini diceres, Non feci, et tangeres filio tuo caput, quo teste fecisti, et diceres, Per hujus salutem, quia non feci: exclamaret forte filius tuus sub paterna manu tremens, nec tamen paternam manum, sed divinam tremens, Noli pater, non tibi vilis sit salus mea; Deum super me invocasti, ego te vidi, fecisti, noli pejerare: te quidem habeo genitorem, sed plus et tuum et meum timeo Creatorem.