TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quinque juga boum, curiositas quinque sensuum. Alius dixit, Quinque juga boum emi. Nonne sufficeret, Boves emi? Aliquid procul dubio est, quod nos ad quaerendum et intelligendum obscuritate sui provocat: et quia clausum est, ut pulsemus, hortatur. Quinque juga boum, sensus carnis hujus. Quinque numerantur sensus carnis hujus, quod omnibus notum est; et qui forte non advertunt, commoniti sine dubio recognoscunt. Sensus ergo carnis hujus quinque inveniuntur. In oculis visus est, auditus in auribus, odoratus in naribus, gustatus in faucibus, tactus in omnibus membris. Alba et nigra et quoquo modo colorata, lucida et obscura videndo sentimus. Rauca et canora, audiendo sentimus. Suave olentia et grave olentia, odorando sentimus. Dulcia et amara, gustando sentimus. Dura et mollia, lenia et aspera, calida et frigida, gravia et levia, tangendo sentimus. Quinque sunt, et juga sunt. Sed quia juga sunt, in tribus prioribus sensibus facilius apparet. Duo sunt oculi, duae aures, geminae nares: ecce tria juga. In faucibus, id est, sensu gustandi, geminatio quaedam invenitur, quia nihil gustando sapit, nisi lingua et palato tangatur. Voluptas carnis quae ad tactum pertinet, occultius geminatur. Est enim et forinsecus et intrinsecus. Ergo et ipsa gemina est. Quare boum dicuntur juga? Quia per sensus istos carnis terrena requiruntur. Boves enim terram versant. Sunt autem homines remoti a fide, terrenis dediti, carnalibus occupati: nolunt credere aliquid, nisi ad quod sui corporis sensu quinquepartito perveniunt. In eis quinque sensibus totius voluntatis sibi regulas ponunt. Non, inquit, credo ego, nisi quod video. Ecce quod novi, ecce quod scio. Album est, nigrum est, rotundum est, quadratum est, sic vel sic coloratum est: novi, sentio, teneo; natura ipsa me docet. Non cogor credere quod mihi non potes ostendere. Vox est: sentio, quia vox est; bene cantat, male cantat, suavis est, rauca est: novi, scio, pervenit ad me. Bene olet, male olet: scio, sentio. Hoc dulce est, hoc amarum; hoc salsum, hoc fatuum. Quid mihi plus dicas nescio. Tangendo novi quid durum est, quid molle sit; quid lene sit, quid asperum sit; quid caleat, quid frigeat. Quid mihi plus demonstraturus es?