TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Visio Dei an carni promissa. Salutare Dei, Christus per carnem videbitur. Christus in judicio videbitur ab omni carne. Fortassis alicui videatur tam clarum esse testimonium de carne, quam de corde: quia scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei 21Luc. III, 6 . Habemus de corde evidentissimum testimonium. Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Habemus et de carne, Videbit omnis caro salutare Dei. Jam quis dubitaret visionem Dei carni esse promissam, nisi moveret, quid est salutare Dei? Imo quia non movet, non enim dubii sumus: salutare Dei Christus Dominus est. Dominus itaque noster Jesus Christus si in sola divinitate videretur, nemo dubitaret carnem visuram esse substantiam Dei; quia, Videbit omnis caro salutare Dei. Quia vero Dominus noster Jesus Christus, et oculis cordis mundis, perfectis, Deo plenis videri potest quantum attinet ad ejus divinitatem; visus est autem et in corpore, secundum quod scriptum est, Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est 22Baruch III, 38 : unde scio quomodo dictum sit, Videbit omnis caro salutare Dei? Quia videbit Christum, dictum est, nemo dubitet.

Notes

  1. 21. Luc. III, 6
  2. 22. Baruch III, 38