Regenerationis beneficium ex humana Christi generatione. Mortales eramus, peccatis opprimebamur, poenas nostras portabamus. Omnis homo quando nascitur, a miseria inchoat. Noli quaerere prophetantem: interroga nascentem, vide flentem. Cum haec esset in terra Dei indignatio, qualis subito facta est dignatio? Veritas de terra orta est. Creavit omnia, creatus est inter omnia. Fecit diem, venit in diem. Dominus Christus in aeternum sine initio apud Patrem, habet et Natalem. In principio Verbum, qui nisi haberet humanam generationem, nos ad divinam non perveniremus regenerationem, natus est, ut renasceremur. Christus natus est, nemo dubitet renasci: generatus est, non regenerandus. Cui enim necessaria erat regeneratio, nisi cujus damnata est generatio? Fiat itaque in cordibus nostris misericordia ejus. Portavit eum mater in utero: portemus et nos in corde. Gravidata est virgo incarnatione Christi: gravidentur pectora nostra fide Christi. Peperit virgo Salvatorem: pariat anima nostra salutem, pariamus et laudem. Non simus steriles: animae nostrae Deo sint fecundae.