Judaeorum abstinentia ab immundis animalibus figurativa erat. Judaei enim acceperant certa animalia quae manducarent, et certa a quibus abstinerent: quod in significatione rerum futurarum eos accepisse, manifestat apostolus Paulus, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum 1Coloss. II, 16, 17 . Itaque jam temporibus Ecclesiae dicit alio loco: Omnia munda mundis, sed malum est homini qui per offensionem manducat 2Tit. I, 5, et Rom. XIV, 20 . Erant enim qui tempore illo, quo ista scribebat Apostolus, carnibus vescebantur, in offensionem quorumdam infirmorum. Immolatitia enim caro eorum pecorum quae aruspices immolabant, tunc in macello vendebatur, et multi fratres abstinebant se ab edendis carnibus, ne vel ignari incurrerent in eas carnes de quibus sacrificium idolis factum erat. Unde alio loco idem apostolus, ne timore conscientia trepidaret, ait: Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est enim terra et plenitudo ejus. Et iterum: Si quis autem vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quae apponuntur vobis manducate, nihil dijudicantes propter conscientiam. Si quis autem vobis dixerit, quod immolatitium est; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam 3I Cor. X, 25-28 . Omne ergo in his rebus sive mundum sive immundum, non in contactu carnis, sed in conscientiae puritate, aut in macula constitutum est.