Christus in panis fractione agnoscitur. Hospes esse Christus cur voluerit. Quid ergo audivimus Marcum dicentem? Quod apparuerit Dominus in via duobus, sicut dixit et Lucas, cujus Evangelium heri audivimus: Apparuit, inquit, duobus in via in alia effigie 2Marc. XVI, 12 . Lucas autem hoc ipsum aliis verbis dixit, sed ab eadem sententia non deviavit. Lucas enim quid dixit? Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent 3Luc. XXIV, 16 . Marcus autem quid dixit? Apparuit eis in alia effigie. Quod ille dixit, Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent; hoc iste dixit, in alia effigie. Alia enim effigies visa est, retentis oculis, non apertis. Quid ergo, fratres, quoniam Lucas dixit, quod credo vos de lectione hesterna recentissime meminisse, quod cum benedictum frangeret panem, aperti sunt oculi eorum; quid putamus, si tunc aperti sunt oculi eorum, ergo clausis oculis in via cum illo comitabantur, et poterant scire ubi gressus ponerent, si clausos oculos haberent? Aperti sunt ergo ad cognitionem, non ad visionem. Dominus itaque noster Jesus Christus ante panis fractionem ignotus loquitur cum hominibus, in panis fractione cognoscitur: quia ibi percipitur, ubi vita aeterna percipitur. Hospitio suscipitur, qui domum parat in coelo. Ait enim secundum evangelistam Joannem: Multae mansiones sunt apud Patrem meum: alioquin dicerem vobis, Ibo parare vobis locum. Sed si iero et paravero, iterum veniens assumam vos 4Joan. XIV, 2, 3 . Hospes in terra esse voluit Dominus coeli, peregrinus in mundo, per quem factus est mundus: hospes esse dignatus esse dignatus est, ut tu haberes suscipiendo benedictionem; non quia ille indigebat, cum hospes intrabat.