TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaicarum observationum praecepta cur legantur Christianis. Sic caetera quae ad hunc modum praecepta sunt data Judaeis, umbraticae sunt significationes futurorum. Posteaquam venit lux mundi Dominus noster Jesus Christus, tantummodo ut intelligantur, non etiam ut observentur, leguntur. Data est ergo licentia Christianis, ut secundum hanc vanam consuetudinem non faciant, sed manducent quod velint, cum moderatione, cum benedictione, cum gratiarum actione. Fortassis ergo et Petro ita dictum est, Occide, et manduca; ut non jam teneret observationes Judaeorum: non tamen ei quasi gurges ventris et foeda voracitas imperata est.