TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homines agant, non ut homines, sed ut filii Dei. Quomodo ergo omnis homo mendax? An forte non es homo? Responde cito, et verum, Et homo non sim, ne mendax sim. Videte enim: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens et requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum 19Psal. XIII, 2, 3 . Quare? Quia filii hominum esse voluerunt. Ut autem eos ab his iniquitatibus tolleret, redimeret, curaret, sanaret, mutaret filios hominum, dedit eis potestatem filios Dei fieri 20Joan. I, 12. Quid ergo mirum? Homines eratis, si eratis filii hominum: omnes homines eratis, mendaces eratis; omnis enim homo mendax. Accedit vobis gratia Dei, dedit vobis potestatem filios Dei fieri. Audite vocem Patris mei dicentis, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes 21Psal. LXXXI, 6 . Quoniam homines filii hominum, si non filii Altissimi, mendaces; quia omnis homo mendax. Si filii Dei, si gratia Salvatoris redempti, si pretioso sanguine comparati, si aqua et Spiritu renati, si ad haereditatem coelorum praedestinati, utique filii Dei. Ergo jam dii. Quid ad te vult mendacium? Adam enim purus homo, Christus homo Deus, creator omnis creaturae Deus. Adam homo, Christus homo mediator Dei, Filius unicus Patris, Deus homo. Ecce tu longe a Deo homo, et Deus sursum longe ab homine: in medio se posuit Deus homo. Agnosce Christum, et per hominem ascende ad Deum.

Notes

  1. 19. Psal. XIII, 2, 3
  2. 20. Joan. I, 12
  3. 21. Psal. LXXXI, 6