TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Epicureorum opinio ab Apostolo improbata. De anima quid Epicurei sentiunt. Christiani quidam moribus epicurei. Ecce sunt, conferunt cum Apostolo; aliquidne plus habeat Apostolus; an vero uni harum duarum sectae necessario consentire deberet, ut etiam ipse causam beatae vitae, aut in corpore, aut in anima poneret. Nunquam poneret Paulus in corpore: hoc enim magnum non est; cum ipsi minime ponant causam beatitudinis in corpore, qui melius sentiunt de corpore. Nam Epicurei et de corpore et de anima hoc idem sentiunt, quod utrumque mortale est. Et quod est gravius et detestabilius, prius dicunt animam post mortem dissolvi quam corpus. « Adhuc, » inquiunt, « post efflatum spiritum manente cadavere, et integris membrorum lineamentis aliquantum durantibus, anima mox ut exierit, veluti fumus vento diverberata dissolvitur. » Non ergo miremur quod summum bonum, id est, beatitudinis causam in corpore posuerunt, quod se melius quam animam habere senserunt. Numquid hoc faceret Apostolus? Absit ut poneret in corpore summum bonum. Summum enim bonum est causa beatitudinis: imo vero doluit Apostolus, quosdam e numero Christianorum elegisse sententiam Epicureorum, non hominum, sed porcorum. Ex hoc enim numero erant illi corrumpentes mores bonos colloquiis malis, et dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur 3I Cor. XV, 32 . Epicurei contulerunt cum Paulo apostolo: sunt et Christiani epicurei. Quid enim sunt aliud dicentes quotidie, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur? Quo pertinet, Nihil erit post mortem, umbrae enim transitus est vita nostra. Dixerunt enim apud se cogitantes non recte inter caetera: Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.

Notes

  1. 3. I Cor. XV, 32