TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus Filius Dei crucifixus, mortuus et sepultus. Oportebat autem ut in homine assumpto, non solum invisibilis videretur, et Patri coaeternus temporaliter nasceretur; verum etiam incontrectabilis teneretur, insuperabilis ligno suspenderetur, inviolabilis clavis configeretur, et vita et immortalis in cruce moreretur, in monumento sepeliretur: hoc totum Dei Filius Dominus noster Jesus Christus. Unde consequens est ut eumdem ipsum Filium Dei unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, non solum hominem ex homine natum, verum etiam usque ad mortem et sepulturam humana passum, et corde credamus ad justitiam, et ore confiteamur ad salutem. Cum enim sit totus Filius Dei unicus Dominus noster Jesus Christus Verbum et homo, atque ut expressius dicam, Verbum, anima, et caro; ad totum refertur quod in sola anima tristis fuit usque ad mortem 10Matth. XXVI, 38; quia Filius Dei unicus Jesus Christus fuit: ad totum refertur quod in solo homine crucifixus est, quoniam Filius Dei unicus Jesus Christus crucifixus est: ad totum refertur quod in sola carne sepultus est. Ex quo enim coepimus dicere credere nos in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, ex illo quidquid aliud de illo dicimus, non subauditur nisi Jesus Christus Filius Dei unicus Dominus noster. Nec miremini: sic enim dicimus Filium Dei unicum Jesum Christum Dominum nostrum sepultum, cum sola caro ejus sepulta sit; quemadmodum, verbi gratia, dicimus apostolum Petrum hodie jacere in sepulcro, cum et illud verissime dicamus, eum in requie cum Christo gaudere. Eumdem quippe apostolum dicimus: non enim duo apostoli Petri, sed unus est. Eumdem ergo ipsum dicimus, et in solo corpore jacere in sepulcro, et in solo spiritu gaudere cum Christo. Additur autem, Sub Pontio Pilato, sive unde colligatur temporis veritas, sive unde Christi plus commendetur humilitas, quod sub homine judice sit tanta perpessus, qui judex vivorum et mortuorum est cum tanta potestate venturus.

Notes

  1. 10. Matth. XXVI, 38