Venia fratri danda, ut a Deo accipiatur. Quisquis ergo Christum cogitas, et cupis accipere quod promisit, noli esse piger facere quod praecepit. Quid enim promisit? Vitam aeternam. Et quid praecepit? Dari fratri tuo veniam. Tanquam diceret tibi: Tu homo, da homini veniam, ut ego Deus ad te veniam. Sed ut omittam, vel potius intermittam altiora illa divina promissa, in quibus nos Creator noster facturus est aequales Angelis suis, ut cum illo et in illo et de illo sine fine vivamus: ut hoc interim non dicam, hoc ipsum quod juberis fratri tuo dare, a Deo tuo non vis accipere? Hoc ipsum, inquam, quod juberis fratri tuo dare, a Domino tuo non vis accipere? Dic mihi si non vis, et noli dare. Quid est hoc, nisi ut poscenti ignoscas, si tibi poscis ignosci? Aut si non habes quod tibi ignoscatur, audeo dicere, Noli ignoscere. Quanquam nec hoc dicere debui. Etsi non habes quod tibi ignoscatur, ignosce.