Petri mox humana cogitatio de Christo. Denique continuo post haec verba denuntiavit illis passionem suam et mortem. Expavit Petrus, et ait: Absit a te, Domine, non fiet istud. Tunc Dominus: Redi post me, satanas. Petrus satanas? Ubi sunt illa verba, Beatus es, Simon Bar-Jona? Numquid beatus satanas? Beatus, de Dei: satanas, de hominis. Denique ipse Dominus exposuit quare illum dixerit satanam: Non enim sapis quae sunt Dei; sed quae sunt hominis 3Matth. XVI, 13-23 . Unde tunc beatus? Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde postea satanas? Non sapis quae Dei sunt; quae quando sapiebas, beatus eras: sed sapis quae hominum sunt. Ecce quomodo alternabat anima discipulorum, quasi ex ortu et occasu: modo stabat, modo jacebat; modo illuminabatur, modo tenebrabatur; quia de Dei illuminabatur, de suo tenebrabatur. Unde illuminabatur? Accedite ad eum, et illuminamini 4Psal. XXXIII, 6 . Unde tenebrabatur? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur 5Joan. VIII, 44 . Filium Dei vivi dixerat, et timebat ne moreretur, cum Filius Dei esset, et ad hoc venisset, ut moreretur. Nisi ille venisset ut moreretur, nos unde viveremus?