TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dei judicium in peccantes. Poenitendi tempus. Ergo suspicatus es inique, quod ero tibi similis. Arguam te: quomodo non putas, et quando non putas, arguam te. Sileo cum facis: sed non sileo cum judico. Arguam te. Quid tibi faciam, quando arguam te? Statuam te ante faciem tuam. Modo enim quando male facis, putas quia bonus es, quia non vis te videre. Alios reprehendis, te non respicis; alios accusas, de te non cogitas; alios ponis ante oculos tuos, te ponis post dorsum tuum. Ego quando te arguo, contra facio; tollo te a dorso tuo, et pono te ante oculos tuos. Videbis te, et planges te; et non erit jam tunc quomodo corrigas te. Contemnis ergo tempus misericordiae, veniet tempus judicii: quia tu in ecclesia mihi cantasti, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine 6Psal. C, 1 . Ex ore nostro exit, et ubique ecclesiae concrepant Christo, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Tempus est misericordiae, ut corrigamur: nondum venit tempus judicii. Locus est, spatium est: peccavimus, corrigamur. Nondum finita est via, nondum clausus est dies, nondum exspiratum est; non desperetur, quod est pejus: quoniam propter ipsa peccata humana et tolerabilia, et tanto crebriora, quanto minora, constituit Deus in Ecclesia tempore misericordiae praerogandae quotidianam medicinam, ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 7Matth. VI, 12 : ut his verbis lota facie ad altare accedamus, et his verbis lota facie corpore Christi et sanguine communicemus.

Notes

  1. 6. Psal. C, 1
  2. 7. Matth. VI, 12