TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Donatistae Simonis Cyrenaei factum pro se interpretantes. Dicunt et aliud: Cyrenaeus, inquiunt, quidam Simon angariatus est, ut tolleret crucem Domini 76Matth. XXVII, 32. Legimus: sed quid te adjuvet, volo scire. Cyrenaeus, inquit, Afer est: quare ipse angariatus est qui crucem tolleret. Ubi sit Cyrene, forte nescis: Lybia est, Pentapolis est, contigua est Africae, ad Orientem magis pertinet. Vel in distributione provinciarum Imperatorum cognosce: Imperator orientalis mittit judicem ad Cyrenen. Breviter respondeo: Ubi est pars Donati, non invenitur Cyrene; ubi est Cyrene, non invenitur pars Donati. Manifesta veritas convincit errorem. Det mihi Cyrenen, ubi est pars Donati; det mihi partem Donati, ubi est Cyrene. Manifestum est enim, fratres, in Pentapoli Ecclesiam esse catholicam, partem Donati ibi non esse. Sed securi irrideamus flendos, et fleamus irridendos. Quid dicis? Meritum Cyrenensis hujus magnum commemoras, quia tulit crucem Domini, et Afrum dicis. Orientalis est. Lybia enim duobus modis dicitur, vel ista quae proprie Africa est, vel illa Orientis pars, quae contigua est Africae, et omnino collimitanea. Sed Afer fuerit Cyrenensis. Beatum putas, quod angariatus crucem tulerit? Quanto melius forte diceret alius in Arimathaea remansisse Ecclesiam Christi? Quia Joseph ille dives ab Arimathaea, habens ante oculos regnum Dei, non angariatus, non coactus venit ad crucem Domini: cum caeteri formidarent, petiit a Pilato sepeliendum corpus Domini, de ligno deposuit, obsecutus est funeri, in sepulcro condidit, laudatus est in Evangelio 77Matth. XXVII, 57-60. Quia ergo de Arimathaea fuit iste pius tantum exhibens obsequium corpori Domini, in Arimathaea remansit Ecclesia? Aut si magis vos delectat angariatus, id est, qui cogitur tollere crucem: recte ergo faciunt imperatores catholici, qui vos cogunt ad unitatem.

Notes

  1. 76. Matth. XXVII, 32
  2. 77. Matth. XXVII, 57-60