TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Radii oculi celeritas. In hoc ipso corpore, quod gestamus, invenio aliquid, cujus ineffabilem mirer celeritatem. Quid est hoc? Radius oculi nostri, quo tangimus quidquid cernimus. Quod enim vides, oculi tui radio contingis. Si velis videre longius, et interponatur aliquod corpus, irruit radius in corpus objectum, et transire non permittitur ad id quod videre desideras; et dicis impedienti, Exi, obstas mihi. Columnam vis videre, homo in medio stat, impedit aciem tuam. Radius tuus emissus est, sed pervenit usque ad hominem, usque ad columnam pervenire non sinitur: incurrit in aliud aliquid, non permittitur. Ecce qui tibi obstabat, discessit e medio, pervenit acies quo volebat. Modo discute, et si potes, inveni atque responde, utrum acies ista, radius iste oculi tui citius pervenit ad proximum, tardius ad longinquum. Vidisti hominem in proximo constitutum, tanta mora illum vidisti, tanta mora ad eum radium oculi tui tetendisti, tanta mora ad eum oculi tui radio pervenisti, quanta mora pervenis et ad illam columnam quam volebas videre, et quia homo interpositus erat, non poteras: non ad ipsum citius, et ad illam tardius; et ecce ipse in proximo erat, et illa longius. Si ambulare velles, citius ad hominem, quam ad columnam pervenires: quia videre voluisti, tam cito ad hominem, quam ad columnam pervenisti. Nihil est hoc de columna et de homine. Jace adhuc oculos, vides longe parietem: mitte longius, pervenis ad solem. Quantum est inter te et solem? Quis illa intervalla metiatur? Quis ullo acumine cogitationis aestimet quantum a te longe sit sol? Et tamen mox ut oculum aperueris, ecce tu hic es, radius tuus ibi est. Mox ut videre voluisti, videndo pervenisti. Non quaesisti machinas quibus nitereris, non scalas quibus ascenderes, non funes quibus levareris, non pennas quibus volares. Oculum aperuisse, hoc est pervenisse.