TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cur tantus homo Joannes, nec inter discipulos Domini, sed discipulos habens cum Domino. Donatistarum voces superbae. Ista, ut potuimus, soluta quaestione, alteram aggrediamur, pro viribus quas dederit Dominus. Occurrit enim alia quaestio aliquanto, ut mihi videtur, obstrusior, et ad perscrutandum laboriosior, in qua me multum adjuvabit vestra intentio, et pro mea exiguitate ad Dominum deprecatio. Joannes iste tanta excellens gratia, ut quemadmodum dictum est, Dominum etiam ex utero salutaret, nondum loquendo, sed exsultando; cujus gratia in Deum jam tunc erat aperta, quando ejus caro in carne erat inclusa: hic ergo Joannes non invenitur inter discipulos Domini, sed invenitur potius discipulos habuisse cum Domino. Quid est hoc? Quis est iste homo? Homo tantus, quis homo tantus? quantus tantus homo? Tamen non sequebatur inter discipulos Dominum, et sequebantur eum discipuli: absit ut dicam, contra Dominum; sed tamen quasi extra Dominum. Discipulos habebat Christus, discipulos habebat Joannes: docebat Christus, docebat Joannes. Quid jam dicam? Baptizabat Joannes, baptizabat Christus. Plus hic de baptismo dico, a Joanne baptizatus est Christus. Ubi sunt qui de ministerio Baptismi arrogantia tumidae animositatis inflantur? Ubi sunt voces carentes humilitate, elatae superbia, Ego baptizo, ego baptizo? Quid dixisses, si Christum baptizare meruisses? Magna jam, quantum advertit Sanctitas vestra, apparere et eminere causa coepit, qua fuerat et Christus a Patre mittendus, et Joannes a Christo praemittendus. Prior missus est Joannes, sed sicut ab obsequentibus anteceditur judex. Posterior homo creatus est Christus, sed Joannem creavit Deus Christus. Erat igitur Joannes homo perfectus quidem, et cujus tanta gratia commendata est, ut ipse de illo Dominus diceret, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista 1Matth. XI, 11 . Iste ergo tam magnus agnoscit Dominum in parvo magnum: agnoscit homo eum qui venerat homo Deus. Si enim in natis mulierum, hoc est, in hominibus, nemo exsurrexit major Joanne Baptista; quisquis Joanne plus est, non tantum homo, sed et Deus est. Debuit ergo tantus iste, et discipulos proprios habere, et cum discipulis suis magistrum omnium Christum cognoscere. Quod enim est majus testimonium veritatis, quam se humiliando eum agnoscere, cui aemulando poterat invidere? Putari Christus potuit, et noluit: existimari Christus potuit, et noluit. Dixerunt homines, cum fallerentur in eo: Num forte hic est Christus? Respondit ille quod non erat, ut maneret quod erat. Inde quippe Adam lapsus perdidit quod erat, quia id quod non erat usurpavit. Recolebat hoc homo iste magnus, sed ut parvo Christo minimus: noverat hoc, recolebat hoc, et tenebat; quia recipere quod ille perdiderat cogitabat. Homo ergo iste, ut dixi, magnus Joannes, cui Dominus testimonium tale perhibuit, quem sic veritas commendavit, ut diceret, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista; potuit credi Christus, imo jam ab eis qui ejus magnitudinis gratia fallebantur, credebatur Christus: et in illo errore morerentur, nisi ab illo confitente corrigerentur. Respondit ergo ita putantibus, et ait: Non sum ego Christus 2Joan. I, 20 . Tanquam diceret: Certe in honorem meum ita fallimini; et certe mihi hoc putando magnam additis laudem: sed ego me debeo agnoscere, ut vobis errantibus ille possit ignoscere. Si enim quod non erat fallaciter putaretur, ab illo qui erat veraciter amputaretur.

Notes

  1. 1. Matth. XI, 11
  2. 2. Joan. I, 20