Pugna interior sic gerenda, ut spiritus non vincatur a carne. Noli ergo vinci, quando pugnas. Videte quale bellum proposuit, qualem pugnam, qualem rixam, intus, intra te ipsum. Caro concupiscit adversus spiritum. Si non concupiscit et spiritus adversus carnem, fac adulterium. Si autem spiritus concupiscit adversus carnem, luctam video, victum non video, pugna est. Concupiscit caro adversus spiritum: delectat adulterium. Fateor quia delectat. Sed spiritus concupiscit adversus carnem: delectat et castitas. Ergo vincat spiritus carnem: aut certe non vincatur a carne. Adulterium tenebras quaerit, castitas lucem desiderat. Quomodo vis innotescere, sic vive: quomodo vis hominibus innotescere, etiam praeter oculos hominum sic vive; quoniam qui fecit te, et in tenebris vid et te. Quare laudatur castitas publice ab hominibus? Quare non laudant adulterium nec adulteri? Qui ergo quaerit veritatem, venit ad lucem 12Joan. III, 21.