TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Janua Christus. Petrus infirmus sibi ipsi ignotus. Cum ergo Dominus nunc loqueretur, dixit se esse pastorem, dixit se esse et januam. Utrumque ibi habes: et, Ego sum janua; et, Ego sum pastor. Janua est in capite, pastor in corpore. Dicit enim Petro, in quo uno format Ecclesiam: Petre, amas me? Respondit: Domine, amo. Pasce oves meas. Et tertio: Petre, amas me? Contristatus est Petrus, quod eum tertio interrogavit 2Joan. XXI, 15-17: quasi ille qui vidit conscientiam negatoris, non videret fidem confitentis. Noverat illum semper, noverat illum et quando se Petrus ipse non noverat. Tunc enim se non noverat, quando dixit, Tecum ero usque ad mortem: et quam esset infirmus, nesciebat. Quomodo plerumque revera et infirmis contingit, ut aegrotus nesciat quid in illo agatur, medicus autem sciat: cum ille aegritudinem ipsam patiatur, medicus non patiatur. Magis dicit medicus quid agatur in altero, quam ille qui aegrotat quid agatur in se ipso. Petrus ergo tunc infirmus, Dominus autem medicus. Iste dicebat se habere vires, qui non habebat: ille autem tangens venam cordis ejus, dicebat quod ter eum esset negaturus. Et ita factum est quomodo praedixit medicus, non quomodo praesumpsit aegrotus 3Luc. XXII, 33, 34, 55-61. Ergo post resurrectionem suam Dominus interrogavit eum, non nesciens quo ille animo confiteretur amorem Christi, sed ut trina confessione amoris, deleret trinam negationem timoris.

Notes

  1. 2. Joan. XXI, 15-17
  2. 3. Luc. XXII, 33, 34, 55-61