TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verbum caro factum. Sed ut subveniret nobis, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid est, Verbum caro factum est? Aurum fenum factum est. Fenum factum est ad succendendum: succensum est fenum, sed mansit aurum: et in feno non periit, et fenum mutavit. Quomodo mutavit? Resuscitavit, vivificavit, in coelum levavit, ad Patris dexteram collocavit. Ut autem diceretur, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, quid praecessit recolamus paululum. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Fieri, quia non erant: ipse autem in principio erat. Dedit ergo eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ecce sunt, in quacumque sint aetate carnis: videtis infantes: videte et gaudete. Ecce sunt: sed ex Deo nati sunt. Vulva matris, aqua Baptismatis.