Fides justificans a fide daemonum discernitur per spem et charitatem. Spes. Charitas. Incipit homo a fide: quid pertinet ad fidem? Credere. Sed adhuc ista fides discernatur ab immundis spiritibus. Ad fidem quid pertinet? Credere. Sed ait apostolus Jacobus: Et daemones credunt, et contremiscunt 9Jacobi II, 19 . Si tantum credis, et sine spe vivis, vel dilectionem non habes: Et daemones credunt, et contremiscunt. Quid magnum est, si dicis Christum Filium Dei? Hoc dixit Petrus, et audivit, Beatus es Simon Bar Jona: hoc dixerunt daemones, et audierunt, Obmutescite. Ille beatus, dicitur ei, Quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est 10Matth. XVI, 17 . Illi autem audiunt, Obmutescite 11Marc. I, 25 : et hoc ipsum dicunt, et repelluntur. Una vox est: sed Dominus radicem interrogat, non florem. Unde dicitur ad Hebraeos: Ne qua radix amaritudinis sursum germinans molestet, et per illam contaminentur multi 12Hebr. XII, 15 . Prius ergo discerne fidem tuam a fide daemonis. Unde eam discernis? Daemones hoc dixerunt timendo, Petrus amando. Adde ergo fidei spem. Et quae spes est, nisi de aliqua conscientiae bonitate? Speique ipsi adde charitatem. Desuper eminentem viam habemus, dicente Apostolo, Supereminentem viam vobis demonstro: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et caetera enarrat bona, et sine charitate nihil prodesse confirmat. Maneant ergo haec, fides, spes, charitas: major autem horum charitas 13I Cor. XII, 31 et XIII. Sectamini charitatem. Discernite ergo fidem vestram. Jam estis de praedestinatis, vocatis, justificatis. Paulus Apostolus dicit: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides. Dic adhuc, Apostole, adde, discerne; quia, Et daemones credunt et contremiscunt: ergo adde et discerne, daemones enim credunt, et contremiscunt quod oderunt. Distingue, Apostole, et circumcide fidem meam, et discerne causam meam de gente non sancta 14Psal. XLII, 1. Plane distinguit, discernit, circumcidit. Et fides, inquit, quae per dilectionem operatur 15Galat. V, 6 .
Sermones
Notes
- 9. Jacobi II, 19
- 10. Matth. XVI, 17
- 11. Marc. I, 25
- 12. Hebr. XII, 15
- 13. I Cor. XII, 31 et XIII
- 14. Psal. XLII, 1
- 15. Galat. V, 6