TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Error discipulorum errores figurat haereticorum. Sed accedunt periculis tempestatum etiam errores haereticorum; et non desunt qui sic tentent animos eorum qui sunt in navi, ut dicant Christum non fuisse natum de virgine, nec verum corpus habuisse, sed oculis visum esse quod non erat. Et istae opiniones haereticorum nunc natae sunt, quando jam nomen Christi per omnes gentes clarificatur, tanquam Christo jam ambulante super mare. Tentati discipuli dixerunt, Quia phantasma est. Sed ille nos adversus istas pestes sua voce confirmat, dicens, Fidite, ego sum; nolite timere. Vano enim timore homines de Christo ista senserunt, attendentes honorem ejus et majestatem: et non putant quod sic potuerit nasci, qui sic meruit clarificari, tanquam expavescentes super mare ambulantem. Quo facto, honoris ejus excellentia figuratur: atque ita quod phantasma esset, existimant. Sed cum ille dicit, Ego sum; quid aliud dicit, nisi non in se esse quod non est? Itaque si carnem ostendit, caro erat; si ossa, ossa erant; si cicatrices, cicatrices erant. Non enim erat in illo, Est, et Non; sed, Est in illo erat, sicut Apostolus dicit 8II Cor. 1, 19. Inde est vox illa, Fidite, ego sum; nolite timere. Hoc est, Nolite sic expavescere meam dignitatem, ut mihi velitis auferre veritatem. Etsi super mare ambulo, etsi elationes et fastus saeculares tanquam rabidos fluctus sub pedibus habeo, tamen verus homo apparui, tamen verum de me Evangelium meum praedicat, quod ex virgine natus sim, quod Verbum caro factus sim; quod verum dixi, Palpate, et videte, quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere 9Luc. XXIV, 39 : quod manus dubitantis vera vulnerum meorum vestigia tractaverunt. Itaque, Ego sum; nolite timere.

Notes

  1. 8. II Cor. 1, 19
  2. 9. Luc. XXIV, 39