TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Caeci duo, duo populi. Angularis lapis Christus. Quid duo caeci juxta viam sunt, nisi duo populi, ad quos sanandos venit Jesus? Ostendamus hos duos populos in Scripturis sanctis. Est in Evangelio scriptum, Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili; et illas oportet me adducere, ut sit unus grex et unus pastor 18Joan. X, 16 . Qui sunt ergo duo populi? Unus Judaeorum, et alius Gentium. Non sum missus, ait, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Quibus hoc dixit? Discipulis: quando illa Chananaea clamabat, quae se esse canem confessa est, ut micas de mensa dominorum mereretur. Et quia meruit, jam duo demonstrati sunt ad quos venerat: Judaicus scilicet populus, de quo ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel: et Gentium populus, cujus typum praetendebat haec mulier, quam primo respuerat, dicens, Non est bonum panem filiorum mittere canibus: et cui dicenti, Ita, Domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; responderat; O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis 19Matth. XV, 22-28 . Inde enim erat et ille Centurio, de quo dicit idem Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Quia ille dixerat: Non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus 20Id. VIII, 10, 8 . Ita ergo Dominus ante passionem et clarificationem suam duos jam populos designabat: unum, ad quem venerat propter promissa Patrum; et alterum, quem propter misericordiam non repellebat: ut impleretur quod promissum erat Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes 21Gen. XXII, 18 . Propterea et Apostolus jam post resurrectionem Domini et ascensionem, ubi contemptus est a Judaeis, perrexit ad Gentes. Nec tamen Ecclesiis quae de Judaeis crediderant, tacuit: Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo. Tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat: et in me, inquit, magnificabant Deum 22Galat. I, 22-24 . Sic et angularis lapis dicitur Christus, qui fecit utraque unum 23Ephes. II, 20, 14. Angulus enim duos parietes copulat de diverso venientes. Quid tam diversum, quam circumcisio et praeputium, habens unum parietem de Judaea, alterum parietem de Gentibus? Sed angulari lapide copulantur, Lapidem enim quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 24Psal. CXVII, 22 . Angulus in aedificio non est, nisi cum duo parietes ex diverso venientes in unum conveniunt, et quadam unitate junguntur. Isti ergo duo parietes secundum typum, duo caeci erant clamantes ad Dominum.

Notes

  1. 18. Joan. X, 16
  2. 19. Matth. XV, 22-28
  3. 20. Id. VIII, 10, 8
  4. 21. Gen. XXII, 18
  5. 22. Galat. I, 22-24
  6. 23. Ephes. II, 20, 14
  7. 24. Psal. CXVII, 22