TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et quid agam? forte dicis: quid me jubes habere in fuso? Audi quid sequitur: Manus autem suas aperuit pauperi. Eia, non nos pudeat lanificium sanctum docere vos. Videte, si quis habet plenum sacculum, plenum horreum, plenam apothecam: omnia ista in colo sunt, transeant in fusum. Videte quomodo net, imo videte quomodo neiat. Dum omnes instruantur, grammatici non timeantur. Manus autem suas aperuit pauperi, fructum autem porrexit inopi. Manus pauperi, fructum inopi. Est quidam pauper, manus tuas quaerit: est quidam inops, fructum tuum quaerit. Qui quaerere non vult a te, nisi quod neccessitati suae prosit, pauper est, manus tuas quaerens. Est autem alius inops, qui dicit: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes 30II Cor. VI, 10 . Non quasi necessitati suae vult satisfieri de dato tuo; sed tanquam in arbore dominica, quam plantavit et rigavit, fructum quaerit. Ipsum audi de quibusdam dicentem, cum de talibus loqueretur: Non quia quaero datum, sed requiro fructum 31Philipp. IV, 17 .

Notes

  1. 30. II Cor. VI, 10
  2. 31. Philipp. IV, 17