TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aequalitas Filii cum Patre. Aequalem ergo Patri credite Filium, sed tamen de Patre Filium, Patrem vero non de Filio. Origo apud illum, aequalitas apud istum. Nam si aequalis non est, verus Filius non est. Quid enim dicimus, fratres? Si aequalis non est, minor est: si minor est, interrogo salvandam naturam male credentem, quomodo minor natus est. Responde: minor crescit, an non? Si crescit, ergo et Pater senescit. Si autem quod natus est, hoc erit; si minor natus est, et minor erit: cum detrimento suo perfectus erit, cum detrimento formae Patris perfectus natus, nunquam perventurus est ad formam Patris. Sic impii addicitis Filium: sic haeretici blasphematis Filium. Quid ergo catholica fides dicit? Filius Deus de Patre Deo: Pater Deus non de Filio Deus. Sed Filius Deus aequalis Patri, aequalis natus, non minor natus; non aequalis factus, sed aequalis natus. Quod est ille, hoc et iste qui natus est. Aliquando fuit Pater sine Filio? Absit. Tolle Aliquando, ubi tempus non est. Semper Pater, semper Filius. Sine initio temporis Pater, sine initio temporis Filius: nunquam Pater ante Filium, nunquam Pater sine Filio. Sed tamen quia Filius Deus de Deo Patre, Pater autem Deus, sed non de Deo Filio; non nobis displiceat honorificentia Filii in Patre. Honorificentia enim Filii Patri tribuit honorem, non suam minuit divinitatem.