Angelus ad Zachariam et ad Mariam missus. Oratio Zachariae quomodo exaudita. Venit angelus Gabriel ad Zachariam, non ad Elisabeth uxorem ejus, matrem Joannis: venit, inquam, angelus Gabriel ad Zachariam, non ad Elisabeth. Quare? Quia Joannes per Zachariam futurus erat in Elisabeth. Ergo angelus annuntians venturum Joannem nascendo, non venit ad exceptorium ventris, sed ad fontem seminis. Nuntiavit amborum futurum filium, sed patri nuntiavit. Venturus enim erat Joannes de connubio masculi et feminae. Ecce iterum ipse Gabriel venit ad Mariam, non ad Joseph: unde erat caro illa coeptura, unde erat initium habitura, ad ipsam angelus venit. Patri autem sacerdoti Zachariae quomodo angelus futurum filium praenuntiavit? Noli, inquit, timere, Zacharia, exaudita est oratio tua. Quid enim, fratres mei, sacerdos ille ideo intraverat in sancta sanctorum, ut filios precaretur a Domino: Absit. Dicit aliquis: Unde hoc probas? non enim indicavit Zacharias quid rogaverit. Unum est quod breviter dico: Si petisset filium, crederet annuntiatum. Angelus dicit quod ei filius nasceretur, ille non credit? certe hoc rogaverat? Quis rogat sine spe? aut quis non credit in spe? Si non speras, quare petis? si speras, quare non credis? Quid ergo? Exaudita est, inquit, oratio tua: nam ecce concipiet Elisabeth, et pariet tibi filium. Quare? Quia exaudita est oratio tua. Si diceret Zacharias, Quare? hoc rogavi? Utique angelus nec falleretur, nec falleret, quando dicebat? Exaudita est oratio tua: nam ecce paritura est uxor tua. Sed quare hoc dictum est? Quia ille pro populo sacrificabat: sacerdos pro populo sacrificabat, populus Christum exspectabat; Joannes Christum annuntiabat.