TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaei Christum suis ritibus et Scripturis ostendunt. Jam vero quem non facit intentum, quid sibi velit quod Magorum inquisitioni, ubi Christus nasceretur, Judaei de Scriptura responderunt, et ipsi cum eis non adoraverunt? Nonne hoc videmus etiam nunc, quando ex ipsis sacramentis, quibus eorum duritia subditur, nihil aliud quam Christus, in quem nolunt credere, ostenditur? Nonne et quando occidunt ovem et Pascha manducant 6Exod. XII, 9, gentibus Christum demonstrant, quem cum eis ipsi non adorant? Nam illud quale est, quod saepe de testimoniis propheticis, quibus Christus praenuntiatus est, quibusque hominibus dubitantibus, ne forte a Christianis illa conscripta sint, non adhuc futura, sed facta, ad Judaeorum codices provocamus, ut animos dubitantium confirmemus? Nonne etiam tunc Judaei Christum ostendunt Gentibus, quem nolunt adorare cum Gentibus?

Notes

  1. 6. Exod. XII, 9