In Christi nuptiis paranymphus Joannes. Mediator Christus in quantum homo. Faciunt hoc amici sponsi; et est quaedam in nuptiis humanis solemnitas, ut exceptis aliis amicis, etiam paranymphus adhibeatur, amicus interior, conscius secreti cubicularis. Sed hic interest, et plane multum interest. Quod in nuptiis humanis homo homini paranymphus est, hoc est Joannes Christo, et idem Deus Christus sponsus, mediator Dei et hominum; sed in quantum homo. Nam in quantum Deus non mediator, sed aequalis Patri, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus. Quando esset ista sublimitas mediatrix, a qua multum longe disjuncti jacebamus? Ut medius sit, aliquid assumat quod non erat: sed ut perveniamus, maneat quod erat. Ecce enim Deus super nos, ecce nos infra illum, et multa interjacent spatia, maxime peccati intervallum longe nos distinguit atque abjicit. In hac tanta distantia cum veniendum esset ad Deum, qua venturi eramus? Ipse Deus, Deus manet: accedit homo Deo, et fit una persona, ut sit non semideus, quasi parte Dei Deus, et parte hominis homo; sed totus Deus et totus homo: Deus liberator, homo mediator; ut per illum ad illum, non per alium, nec non ad illum; sed per id quod in illo nos sumus, ad illum per quem facti sumus. Ideo Apostolus quamvis Christum noverit Deum: nam ipse de illo dixit, cum de Judaeorum praecedentibus meritis loqueretur, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 23Rom. IX, 5 : cum ergo sciret illum Deum, et super omnia Deum; ac per hoc utique super omnia, quia per illum facta sunt omnia; ventum est ut commendaret mediatorem, et non dixit Deum; non enim per hoc mediator est, quod Deus est; sed per hoc mediator, quia factus est homo. Ipsa est liberatio nostra. Unus enim Deus. Quia utique Catholici auditis, instructi auditis, vigilanter auditis, Unus Deus: numquid solus Pater? numquid solus Filius? numquid solus Spiritus sanctus? Sed utique Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus. Ergo, Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 24I Tim. II, 5 . Si diceret, Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum Christus Jesus; tanquam minor Deus intelligeretur. Etenim ab illa Trinitatis deitate quasi separaretur, si unus Deus, unus et mediator Dei et hominum Jesus Christus, quasi non ille Deus qui unus diceretur. Sed quia in unitate Dei, ibi Pater et Filius et Spiritus sanctus: unitatem teneat divinitas, medietatem suscipiat humanitas.