TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Rami naturales praeciduntur, inseritur oleaster, quare. Inserebat ergo jam oleastrum Dominus, cum dicebat, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum, id est, inserentur in oliva. Hujus enim olivae radices sunt, Abraham et Isaac et Jacob: filii autem regni, hoc est Judaei increduli, ibunt in tenebras exteriores 16Matth. VIII, 12 . Praecidentur rami naturales, ut inseratur oleaster. Sed unde rami naturales praecidi meruerunt, nisi superbia? Unde oleaster inseri, nisi humilitate? Unde et ista mulier dixit, Ita, Domine: nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et inde audit, O mulier, magna est fides tua! Sic et ille Centurio: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel. Discamus, aut teneamus humilitatem. Si nondum habemus, discamus: si habemus, non amittamus. Si nondum habemus, habeamus, ut inseramur: si jam habemus, teneamus, ne praecidamur.

Notes

  1. 16. Matth. VIII, 12