TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quibus modis Deus ad poenitentiam sollicitat. Flagellum Dei, admonitio nostra est. Poenitentia infructuosa, et fructuosa. Quid ergo faciemus, fratres, nisi, ut, dum tempus est, vitam mutemus, et facta nostra, si qua mala sunt, corrigamus? Ut quod sine ulla dubitatione venturum est peccatoribus, nos non inveniat super quos veniat: non quia non erimus, sed ut non tales inveniat, qualibus venturum esse praedictum est. Propterea se judex venturum minatur, ut non inveniat quos puniat, cum venerit. Propterea illud cantant Prophetae, ut corrigamur. Si damnare vellet, taceret. Nemo volens ferire dicit, Observa. Totum, fratres, quod audivimus per Scripturas, vox est Dei dicentis, Observa. Et totum quod patimur, tribulationes in hac vita, flagellum Dei est corrigere volentis, ne damnet in fine. Quasi dura sunt, molesta sunt, horrent quando narrantur, quae quisque gravia valde patitur in hac vita: in comparatione autem aeterni ignis non parva, sed nulla sunt. Sive ergo nos flagellemur, sive cum alii flagellantur admonemur a Domino. Omnia ista, fratres, quae in hac vita infliguntur a Domino, admonitiones sunt et stimuli correctionis nostrae. Veniet autem ignis aeternus, de quo dicetur illis qui ad sinistram constituendi sunt, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 8Matth. XXV, 41 . Tunc acturi sunt quidam poenitentiam. Nam scriptum est in libro quodam Sapientiae: Dicent intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, Quid nobis profuit superbia? et quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa, tanquam umbra 9Sap. V, 3, 8, 9 . Erit enim ibi poenitentia, sed infructuosa: erit ibi poenitentia, sed dolorem habens, medicinam non habens. Nunc est fructuosa poenitentia, quando correctio libera. Poeniteat te ad vocem Scripturae. Nam ad vocem praesentis judicis, sine causa poenitebit te. Tunc jam ille sententiam dicturus est: et non erit quod reprehendas, quando sententiam dicturus est. Non enim tacuit ante sententiam. Non enim te distulit, nisi ut corrigeres te: quandoquidem latroni in cruce pendenti se mutare permisit. Tunc enim latro pendens cum Domino, credidit in Christum 10Luc. XXIII, 40-43, quando de illo discipuli titubaverunt. Contempserunt Judaei mortuos suscitantem, non contempsit latro secum in cruce pendentem. Non est ergo quod in fine dicatur Domino, Non me permisisti bene vivere; aut, dilationem correctionis non mihi dedisti; aut, non ostendisti quid appeterem, quid vitarem.

Notes

  1. 8. Matth. XXV, 41
  2. 9. Sap. V, 3, 8, 9
  3. 10. Luc. XXIII, 40-43