Rogandus Deus, ut faciem non a nobis avertat, sed a peccatis nostris. Cantantes Dominum rogavimus, ut avertat faciem suam a peccatis nostris, et omnia facinora nostra deleat. Sed animadvertere potestis, fratres, quod in eodem psalmo audierimus, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Dicitur autem Deo alibi, Ne avertas faciem tuam a me 1Psal. XXVI, 9 : cui diximus, Averte faciem tuam a peccatis meis. Cum sit ergo persona una homo et peccator, homo dicit, Ne avertas faciem tuam a me: peccator dicit, Averte faciem tuam a peccatis meis. Hoc ergo dicitur: Ne avertas faciem tuam ab eo quem fecisti; averte faciem tuam ab eo quod feci. Oculus tuus, inquit, utrumque distinguat, ne propter vitium natura dispereat. Fecisti tu aliquid, feci et ego aliquid: quod tu fecisti, natura dicitur; quod ego feci, vitium vocatur: vitium sanetur, ut natura servetur.