TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Conscientia cito mundanda. Danda ergo opera est purae conscientiae: et si forte aliquis inest scrupulus, praeveniamus faciem ejus in confessione. In Psalmo nunc, cum cantaretur, audivimus, Praeveniamus faciem ejus in confessione 14Psal. XCIV, 2 . Praeveniamus eum, ne nos ipse praeveniat. Post confessionem non afferet ultionem, si et tu post confessionem non repetas iniquitatem. Praeveni antequam praeveniaris. Quia enim venturus est, certum est: perdes, si non desideras quod futurum est. Nam et te nolente venturus est. Numquid eum dilaturus es, recusando ne veniat? Sicut noverat horam qua judicari debuit, sic novit et horam qua debeat judicare. Veniet ille, tu vide qualis futurus sis. Hodie inest scrupulus, hodie sit confessio, hodie renuntietur scrupulo; hodie dimittitur, hodie laxatur. Non est ut dicas, Differt Deus veniam: tu noli differre medicinam tuam. Habes enim aliquid in animo quod te angat: et si angit, et sollicitat. Utique si in domo tua esset lapis offendens oculos tuos, juberes eum auferri de medio; maxime si aliquem paulo majorem hospitem in domo tua esses recepturus. Cum ergo Deum invocas, in te vocas; quomodo veniet in te, cui locum quo recipias, non mundasti? Sed minus idoneus es auferre de corde tuo, quod tibi ipse fecisti? Ipsum invoca, ut mundet; ipsum invita, ut intret: dum tamen quod facturus es, modo facias, cum loquitur monendo, et tacet judicando.

Notes

  1. 14. Psal. XCIV, 2