Retro respicere, quid. Quam metuendum est, ne avertatur navis, et retro respiciat? quod fit, cum relicta spe coelestium praemiorum, ad ea quae videntur et transeunt, detorquente cupiditate quisque convertitur. Nam et tentationibus libidinum qui perturbatur, et tamen in ea quae intus sunt conspicit, non est usque adeo desperatus, veniam delictis suis deprecans, et intentus evincere atque transmeare rabiem saevientis maris. Qui vero ita detorquetur ab se, ut dicat in corde suo, Non videt Deus; non enim de me cogitat, aut curat an peccem: vertit proram, fertur procella, et unde veniebat impellitur. Sunt enim multae cogitationes in cordibus hominum: et fluctibus hujus saeculi, et multis tempestatibus navis Christo absente turbatur.