Prudentium virginum humilitas. Ite ergo ad vendentes; hoc facere consuestis. Nos autem non vobis damus. Quare? Ne forte non sufficiat nobis et vobis, Quid est, non sufficiat? Non desperatione dictum est, sed sobria et pia humilitate. Quamvis enim bonus habeat bonam conscientiam; unde scit quemadmodum judicet ille quia a nemine fallitur? Habet bonam conscientiam, non illum titillant crimina in corde concepta; sed propter quotidiana quaedam vitae humanae peccata, licet bona conscientia sit, tamen dicit Deo, Dimitte nobis debita nostra: quia fecit quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 16Matth. VI, 12 . Fregit panem esurienti ex corde, vestivit nudum ex corde: de oleo interiore fecit opera bona, et tamen in illo judicio trepidat ipsa bona conscientia.