TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Confirmatur ex dicto Domini de camelo, qui Deo faciente potest intrare per foramen acus. Sed non potuit, inquis, corporis moles transire per ostia, quae clausa erant. Quanta erat illa moles, rogo te? Tanta utique, quanta est in omnibus: numquid tanta, quanta est in camelo? Non utique tanta. Lege Evangelium, audi ipsum: difficultatem divitis intrantis in regnum coelorum cum voluisset ostendere, ait, Facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum. Hoc audito discipuli, considerantes nullo modo fieri posse ut camelus per foramen acus intraret, contristati sunt apud se, dicentes: Si ita est, quisnam poterit salvare semetipsum? Si facilius intrat camelus per foramen acus quam dives in regnum coelorum; nullo modo potest camelus intrare per foramen acus; nullus ergo divitum salvari potest. Respondit Dominus: Quae hominibus impossibilia sunt, Deo facilia sunt 2Luc. XVIII, 25-27 . Potest Deus et camelum per foramen acus trajicere, et divitem introducere in regnum coelorum. Quid mihi de ostiis clausis calumniaris? Ostia clausa habent vel rimam: compara rimam ostiorum foramini acus, compara molem carnis humanae magnitudini camelorum; et noli calumniari divinitati miraculorum.

Notes

  1. 2. Luc. XVIII, 25-27