TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Trium mortuorum suscitatio. Videamus ergo quid nos discere voluit in tribus mortuis, quos suscitavit. Resuscitavit filiam mortuam Archisynagogi, ad quam aegrotantem petebatur, ut eam de aegritudine liberaret. Et cum pergit, mortua nuntiatur; et quasi jam frustra fatigaretur, renuntiatum est patri ejus: Puella mortua est, quid adhuc fatigas Magistrum? Ille autem perrexit, et ait patri puellae: Noli timere, tantummodo crede. Venit ad domum, et invenit jam obsequia funeri debita praeparata: et dicit illis: Nolite flere, non enim est mortua puella, sed dormit. Verum dixit: dormiebat, sed illi a quo poterat excitari. Hanc excitans, reddidit vivam parentibus 5Marc. V, 22-43. Excitavit et hunc juvenem viduae filium, de quo nunc admoniti sumus, ut hinc ista quae ipse largiri dignatur, cum vestra Charitate loqueremur. Modo audistis quomodo excitatus est. Appropinquabat Dominus civitati; et ecce efferebatur mortuus jam extra portam. Misericordia commotus, quod flebat mater vidua et destituta unico filio, fecit quod audistis, dicens: Adolescens, tibi dico, surge. Surrexit ille mortuus, coepit loqui; et reddidit illum matri suae. Excitavit et Lazarum de sepulcro. Et ibi cum aegrotantem scirent discipuli cum quibus loquebatur (diligebat autem illum): Lazarus, inquit, amicus noster dormit. Illi putantes aegri somnum salubrem: Si dormit, inquiunt, Domine, salvus est. Et ille: Dico vobis, apertius jam loquens, Lazarus amicus noster mortuus est 6Joan. XI, 11-44 . Utrumque verum dicens: Mortuus est vobis, dormit mihi.

Notes

  1. 5. Marc. V, 22-43
  2. 6. Joan. XI, 11-44