Canticum novum cantare, cujus sit. Admoniti sumus cantare Domino canticum novum. Homo novus novit canticum novum. Canticum, res est hilaritatis; et si diligentius consideremus, res est amoris. Qui ergo novit novam vitam amare, novit canticum novum cantare. Quae sit ergo vita nova, commonendi sumus propter canticum novum. Ad unum enim regnum pertinent omnia, homo novus, canticum novum, Testamentum novum. Ergo homo novus, et cantabit canticum novum, et pertinebit ad Testamentum novum.