Tertium genus poenitentiae luctuosae, pro mortiferis peccatis. Desperatione veniae anima suffocatur. Restat poenitentiae tertium genus, unde aliquid breviter dicam, ut adjuvante Domino proposita et promissa persolvam. Est poenitentia gravior atque luctuosior, in qua proprie vocantur in Ecclesia poenitentes, remoti etiam a Sacramento altaris participandi, ne accipiendo indigne, judicium sibi manducent et bibant. Illa ergo poenitentia luctuosa est. Grave vulnus est: adulterium forte commissum est, forte homicidium, forte aliquod sacrilegium; gravis res, grave vulnus, lethale, mortiferum: sed omnipotens medicus. Jam post suggestionem facti et delectationem et consensionem et perpetrationem, quasi quatriduanus mortuus putet: sed nec ipsum Dominus deseruit, sed clamavit, Lazare, prodi foras. Cessit voci misericordiae moles sepulturae: cessit mors vitae, cessit infernus superno. Elevatus est Lazarus, processit de tumulo: et ligatus erat, sicut sunt homines in confessione peccati agentes poenitentiam. Jam processerunt a morte: nam non confiterentur, nisi procederent. Ipsum confiteri, ab occulto et a tenebroso procedere est. Sed quid Dominus Ecclesiae suae? Quae solveritis, inquit, in terra, soluta erunt et in coelo 33Matth. XVIII, 18 . Proinde Lazaro procedente, quia implevit Dominus misericordiae suae bonum, perducere ad confessionem mortuum latentem, putentem; jam caetera implet Ecclesiae ministerium: Solvite illum, et sinite abire 34Joan. XI, 39-44 . Sed, charissimi, hoc genus poenitentiae nemo sibi proponat, ad hoc genus nemo se praeparet: tamen si forte contigerit, nemo desperet. Judam traditorem non tam scelus quod commisit, quam indulgentiae desperatio fecit penitus interire. Non erat dignus misericordia, ideo ei non fulsit lumen in corde, ut ad ejus indulgentiam concurreret quem tradiderat, sicut illi qui eum crucifixerant; sed desperando se occidit, et laqueo suspendit se, suffocavit se. Quod fecit in corpore suo, hoc factum est in anima ipsius. Spiritus enim dicitur etiam iste ventus aeris hujus. Quomodo ergo qui sibi collum ligant, inde se occidunt, quia non ad eos intrat spiritus aeris hujus: sic illi qui desperant de indulgentia Dei, ipsa desperatione intus se suffocant, ut eos Spiritus sanctus visitare non possit.