Pater omnia per Filium et fecit et regit. Quid igitur, fratres? Omnia per ipsum facta sunt; intelligimus utique universam creaturam factam per Filium, fecisse Patrem per Verbum suum, Deum per Virtutem et Sapientiam suam: numquid dicturi sumus, Omnia quidem, quando creata sunt, per ipsum facta sunt, sed nunc non omnia per ipsum facit Pater? Absit. Recedat haec cogitatio a fidelium cordibus, abigatur a sensu devotorum, ab intellectu piorum. Fieri non potest ut per ipsum creaverit, et non per ipsum gubernet. Absit ut sine ipso regatur quod est, quando per ipsum factum est ut esset. Sed et hoc testimonio Scripturae doceamus, non solum per ipsum facta et creata omnia, sicut ex Evangelio commemoravimus, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: sed per ipsum etiam regi et disponi quae facta sunt. Agnoscitis ergo Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam: agnoscite dictum et de Sapientia, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 6Sap. VIII, 1 . Non ergo dubitemus per ipsum regi omnia, per quem facta sunt omnia. Nihil itaque Pater sine Filio, nihil Filius sine Patre facit.