TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aurum a Manichaeis injuria accusari. Auri cupiditas damnatur, rectus usus a Domino commendatur. Ex quo isti, si possunt, intelligant, aut aurum et argentum se accusare non oportere, quamvis de auro et argento saepe homines cupidissimi dimicent; aut accusationes suas de terra in coelum, et de metallis fulgentibus in sidera, atque in ipsum solem se debere transferre; quando iniqui homines inexpiabili saepe discordia de possidenda solis luce confligunt. Simul etiam discant quid intersit inter hanc lucem visibilem, lucemque justitiae. Siquidem fieri potest ut quanto majori aviditate frui quisque hac luce voluerit, tanto majori caecitate a justitiae luce deficiat. Nulla enim creatura homo justificari potest: sed ut creaturis omnibus juste uti possit, a Creatore justificandus est. Itaque ipse Dominus, quamvis avaritiam sicut justus judex ubique condemnet; usum tamen copiarum terrenarum tanquam verus magister ostendit, in eo ipso loco, quem isti tanquam contrarium Prophetae objicere voluerunt. Ait enim, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: hoc est dicere, Quae mammona iniquitatis est, vestra mammona esse non debet. Tunc enim juste poteritis uti rerum copia terrenarum, et amicos inde facere, qui vos recipiant in tabernacula aeterna, si mammona vobis ista non fuerit, id est, si non ex ea vos divites fieri putaveritis. Quoniam divitiae vestrae, quae sunt verae divitiae, quae ab omni vos indigentia liberabunt, non sunt terrenis facultatibus comparandae. Sed ut illis frui merito possitis, prius istis bene utendum est, quae non sunt divitiae verae, nec vestrae: quia injuste dicuntur divitiae; non enim auferunt egestatem, et eas divitias iniqui putant. Istis enim se ab indigentia liberari arbitrantur: vos autem alias, id est veras et vestras debetis desiderare divitias. Sed si in injusto mammona fideles non fuistis, verum quis dabit vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis 5Luc. XVI, 9-12 ?

Notes

  1. 5. Luc. XVI, 9-12