TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amandus objurgator, cavendus adulator. Vide tamen Scripturae sensum, ne forte aliquid admoneat, quod intelligentiae pateat meliori. Emendabit me, inquit, justus in misericordia: etsi caedit, amat, diligit objurgator; decipit adulator: ille miseretur, ille circumvenit. Dura est virga caedentis, molle est oleum blandientis. Etenim omnes adulatores caput ungunt, non viscera sanant. Ama objurgatorem, cave adulatorem. Si enim amas veridicum objurgatorem, et caves fallacem adulatorem, potes dicere quod cantatum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me, oleum autem peccatoris, hoc est blandimentum adulatoris, non impinguet caput meum. Pingue caput, grande caput est: grande caput, superbum caput est. Melius est cor sanum, quam grande caput: sed cor sanum facit virga objurgantis; grande caput facit oleum peccatoris, hoc est, assentatio adulatoris. Si caput grande fecisti, cave pondus capitis, ne in praecipitium perducaris. Haec, quantum existimo, pro tempore de hac una Psalmi sententia sufficienter locuti sumus, Domino adjuvante, et corda vestra in secreto aedificante.