Opera misericordiae superare debent offensiones nostras. Misericordia gemina. Misericordiam, fratres mei, omnes qui ituri estis ad domos vestras, et ex hoc vix nos videbimus, nisi per aliquam solemnitatem, misericordiam operamini, quia abundant peccata. Alia requies, alia via non est, qua perveniamus ad Deum, qua redintegremur, qua reconciliemur ei, quem periculosissime offendimus. Venturi sumus in conspectum ejus: loquantur ibi pro nobis opera nostra; et ita loquantur, ut superent offensiones nostras. Quod enim amplius fuerit, hoc obtinebit, vel ad poenam, si peccata meruerint; vel ad requiem, si opera bona. Misericordia autem gemina est in Ecclesia: una in eo titulo quo nemo impendit pecuniam, nemo etiam vel laborem; altera quae de nobis exigit aut officium operis, aut impendia pecuniae. Illa quae a nobis exigit nihil erogationis vel laboris, in animo constituta est, ut ignoscas ei qui in te peccavit. Ad hanc eleemosynam impendendam thesaurus tuus in corde tuo est: ibi te explicas coram Deo. Non tibi dicitur, Profer sacculum, aperi arcam, resigna horreum: neque hoc tibi dicitur, Veni, ambula, curre, festina, intercede, loquere, visita, labora. Stans uno loco projecisti de pectore tuo duo tenes contra fratrem tuum, fecisti misericordiam, nullo sumptu, nullo labore, sola bonitate, sola misericordiae cogitatione. Nam si dicamus, Erogate res vestras pauperibus; duri videbimur. Certe vel nunc lenes et faciles sumus, quando dicimus: Impendite unde nihil minuetis, dimittite ut dimittatur vobis. Dicamus tamen etiam istud, Date et dabitur vobis. Conjunxit haec Dominus in praecepto, et ista duo misericordiae genera expressit. Dimittite, et dimittetur vobis: misericordia est ignoscentis. Date et dabitur vobis 9Luc. VI, 37, 38 : misericordia est erogantis. Vide si non amplius Deus dat nobis. Tu ignoscis homini, in quo te laesit homo hominem: ignoscit tibi Deus, in quo offendisti homo Deum. Numquid enim hoc est hominem laedere, quod est Deum offendere? Ergo plus tibi dedit: quia tu hoc dimisisti, in quo homo laesus est; hoc ille dimittit, in quo Deus offensus est. Attendite aliam misericordiam dispensationis. Tu das panem, ille dat salutem; tu das sitienti poculum liquoris alicujus, ille tibi dat poculum sapientiae suae. Numquid ista vel comparanda sunt, quod das, et quod accipis? Ecce quomodo fenerandum est. Si quis vult esse fenerator, omnino non prohibemus: sed illum feneretur, qui non sit pauper plura et majora reddendo, et cujus est etiam hoc ipsum qualecumque quod ei das, ut amplius meliusque recipias.