TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominus Pharisaei cogitationem castigat. Audivit enim Dominus Pharisaeum cogitantem. Jam hinc intelligat Pharisaeus, si non poterat videre peccantem, qui potuit audire cogitantem. Proposuit ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. Etiam ipsum enim sanare cupiebat, ne gratis apud eum panem comederet: ipsum pascentem esuriebat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare, ipsum in suum corpus trajicere volebat: sicut et illi mulieri Samaritanae dixit, Sitio 2Joan. IV, 7 . Quid est, Sitio? Desidero fidem tuam. Dicuntur ergo verba Domini in hac similitudine; et agitur utrumque, ut et invitator ille sanetur cum suis condiscumbentibus, Dominum Jesum Christum pariter videntibus, pariter ignorantibus; et ut illa mulier habeat fiduciam confessionis suae, nec pungatur ulterius aculeis conscientiae suae. Debebat unus, inquit, quinquaginta denarios, alius quingentos, donavit ambobus: quis eum plus dilexit? Respondit cui similitudo proposita erat, quod respondere utique ratio compellebat: Credo, Domine, cui plus donavit. Et attendens ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec lacrymis suis lavit mihi pedes, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est, non cessavit pedes meos osculari. Oleo caput meum non unxisti: illa autem pedes meos unxit unguento. Ideo dico: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit.

Notes

  1. 2. Joan. IV, 7