Charitas sectanda, ut vitetur inflatio. Superbia quid est, et cur parit invidiam. An fugienda scientia, ne inflet. Et utinam possint omnes de una charitate cogitare. Sola est enim quae et vincit omnia, et sine qua nihil valent omnia, et quae ubicumque fuerit trahit ad se omnia. Ipsa est quae non aemulatur. Quaeris causam? Attende quod sequitur: Non inflatur 8I Cor. XIII, 4 . Prior est in vitiis superbia, ut dicere coeperam, deinde invidia. Non enim invidia peperit superbiam, sed superbia peperit invidiam. Non enim invidet, nisi amor excellentiae. Amor excellentiae, superbia vocatur. Cum ergo in ordine prior sit superbia, sequatur autem invidia; Apostolus in laudibus charitatis noluit dicere prius, Non inflatur; et postea, Non aemulatur: sed prius dixit, Non aemulatur; postea, Non inflatur. Quare hoc? Quia cum dixisset, Non aemulatur, quasi quaesiturus eras causam, quare non aemulatur; subdidit, Non inflatur. Ergo si ideo non aemulatur, quia non inflatur; si inflaretur, aemularetur. Hoc in vobis crescat, et anima solidatur, quia non inflatur. Scientia, ait Apostolus, inflat. Quid ergo? scientiam fugere debetis, et electuri estis nihil scire potius quam inflari? Utquid vobis loquimur, si melior est ignorantia quam scientia? utquid vobis disputamus? utquid ista distinguimus? utquid quod nostis admonemus, quod non nostis inferimus, si scientia cavenda est, ne inflet? Ergo amate scientiam, sed anteponite charitatem. Scientia si sola sit, inflat. Quia vero charitas aedificat 9I Cor. VIII, 1 , non permittit scientiam inflari. Ibi ergo inflat scientia, ubi charitas non aedificat: ubi autem aedificat, solidata est. Non est ibi inflatio, ubi petra est fundamentum.