TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dissonantia Evangeliorum nulla esse secure creditur, donec intelligatur. Utilitas secreti. Vela appensa in domo. Quidquid velis dicas, inquiunt, nos deprehendimus ubi legitis natum Christum, dissonare inter se Evangelia, et non posse utrumque verum esse quod dissonat. Cum enim ostendero, inquit, dissonantiam, recte improbo fidem, aut tu qui accipis fidem, ostende concordiam. Quam quaeso dissonantiam demonstrabis? Apertam, inquit, cui nemo potest contradicere. Quam securi auditis, quia fideles estis. Attendite, dilectissimi, et videte quam salubriter Apostolus moneat, dicens: Sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum nostrum, in ipso ambulate, radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide. Ipsa enim simplici et certa fide, in illo firmiter permanere debemus, ut ipse aperiat fidelibus quod in se absconditum est: quia sicut idem dicit apostolus, In illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 8Coloss. II, 6, 7, 3 . Quos non propterea abscondit, ut neget, sed ut absconditis excitet desiderium. Haec est utilitas secreti. Honora in eo quod nondum intelligis; et tanto magis honora, quanto plura vela cernis. Quanto enim quisque honoratior est, tanto plura vela pendent in domo ejus. Vela faciunt honorem secreti: sed honorantibus levantur vela. Irridentes autem vela, et a velorum vicinitate pelluntur. Quia ergo transimus ad Christum, aufertur velamen 9II Cor. III, 16.

Notes

  1. 8. Coloss. II, 6, 7, 3
  2. 9. II Cor. III, 16