TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Causa quare Christus venit. Ratio nominis Jesu. Parvuli Salvatore egent. Fides recta sit respondentium pro ipsis in Baptismo.--Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum. Quare venit in mundum? Peccatores salvos facere. Alia causa non fuit quare veniret in mundum. Non eum de coelo ad terram merita nostra bona, sed peccata duxerunt. Haec est causa cur veniret, peccatores salvos facere. Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Quare vocabis nomen ejus Jesum? Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 16Matth. I, 21 . Vocabis nomen ejus Jesum. Quare Jesum? quae ratio est hujus nominis? Audi quare: Ipse enim salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis eorum. Populum suum a peccatis eorum. Numquid ad istum populum non pertinent parvuli, quem salvum faciet Jesus a peccatis eorum? Pertinent plane, pertinent, fratres mei. Sic habete in corde, sic credite, cum ista fide parvulos ad gratiam Christi portate; ne si hanc fidem in corde non habueritis, pro quibus respondetis, lingua vestra occidatis. Prorsus, fratres, qui non cum ista fide cum parvulo cucurrerit, fingit. Sanus est, nihil mali habet, nihil vitii habet; sed tollam illum ad medicum. Quare? Quia sic solet fieri. Non times ne tibi dicat medicus. Tolle hinc tecum ipsum; non est opus sanis medicus, sed male habentibus 17Id. IX, 12 .

Notes

  1. 16. Matth. I, 21
  2. 17. Id. IX, 12