De corpore spirituali, deque invisibili Dei natura quid jam certum. Hoc autem donec de spirituali corpore diligentius requiratur, quod aut intelligatur aut recte credatur, teneamus corpus resurrecturum, teneamus formam corporis nostri, hanc futuram, quam vel Christus exhibuit, vel in occulto promisit. Teneamus corpus spirituale futurum, non animale, sicut nunc est. Evidenter enim expressum est, et contradici non potest: Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale 19I Cor. XV, 44 . Teneamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum natura propria, substantia propria, pariter et aequaliter esse invisibilem, quia pariter et aequaliter credimus immortalem, pariter et aequaliter credimus incorruptibilem. Uno autem loco simul haec posuit Apostolus: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. 20I Tim. I, 17 . Deus solus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, immortalis, invisibilis, incorruptibilis: non modo invisibilis, et postea visibilis; quia non modo incorruptibilis, et postea corruptibilis. Sicut immortalis semper, sicut incorruptibilis semper; ita et invisibilis semper. Si mutatur invisibilitas, metuendum est ne mutetur immortalitas. Puto, propterea ipse Apostolus invisibilem in medio posuit, inter immortalem et incorruptibilem. De quo ambigi poterat, ne posset everti, ex utroque latere communivit.