Quaestio, qualia futura sint corpora. Regula fidei, symbolum. Apta similitudo. Quia vero resurgunt et corpora, non opus est diu disserere post sermonem praeteritum. Sed objicitur hujusmodi quaestio: Si corpora futura sunt, qualia futura sunt? Talia qualia nunc sunt, an alterius modi? Si alterius modi, quis ille modus? Si talia, ergo ad eadem opera? Quia ergo non ad eadem praescribit Dominus, quia non ad talia docet Apostolus. Nam non ad eamdem vitam, non ad eadem facta mortalia et corruptibilia et peritura atque transeuntia, non ad carnalia gaudia, non ad carnales consolationes. Si ergo non ad eadem, nec talia. Si non talia, quomodo ergo caro resurget? Carnis autem resurrectionem habemus in regula fidei, et eam confitentes baptizamur. Et quidquid ibi confitemur, ex veritate et in veritate confitemur, in qua vivimus et movemur et sumus. Temporalibus enim gestis et transeuntibus quibusdam ac praetereuntibus factis instruimur ad vitam aeternam. Omnia quae gesta sunt, ut salubre aliquid audiremus, ut miracula fierent, ut Dominus noster nasceretur, esuriret et sitiret, comprehenderetur, contumeliis afficeretur, vapularet, crucifigeretur, moreretur, sepeliretur, resurgeret, in coelum ascenderet, omnia transierunt; et cum praedicantur, fidei nostrae actiones quaedam temporales et transitoriae praedicantur. Numquid quia ipsae transeunt, quod per eas aedificatur similiter transit? Intendat enim Sanctitas vestra, ut videatis hoc per similitudinem. Architectus aedificat per machinas transituras domum mansuram. Nam in isto tam magno et amplo, quod videmus, aedificio, cum instrueretur, machinae fuerunt, quae hic modo non sunt; quia quod per eas aedificabatur, jam perfectum stat. Sic ergo, fratres, aedificabatur aliquid in fide christiana, et perfecta sunt quaedam machinamenta temporalia. Dominus enim noster Jesus Christus quod resurrexit, transactum est; neque enim adhuc resurgit: et quod ascendit in coelum, transactum est; neque enim adhuc ascendit. Quod autem in illa vita est, ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 12Rom. VI, 9; quod vivit in aeternum etiam ipsa in illo natura humana, quam suscipere, et in qua nasci, et in qua mori et sepeliri dignatus est, hoc aedificatum est, hoc semper manet. Machinae autem per quas aedificatum est, transierunt. Non enim semper in utero virginali concipitur, aut semper de Maria virgine nascitur Christus, aut semper comprehenditur, aut semper judicatur, flagellatur, crucifigitur, sepelitur. Omnia haec machinae deputantur, ut aedificaretur per has machinas illud quod manet in aeternum. Haec autem resurrectio Domini nostri Jesu Christi in coelo posita est.